- CARACA
- CARACAapud Anastasium in Benedicto III. caraca de holovero cum chrysoclavo, camisias albas sigillatas holosericas: forte pro Caracalla; vulgo tamen saraca legitur. Fuit autem Caracalla, vestis urbana et militaris, paenulae similis, ut Dio indicat et Lampridius apud Car. du Fresne; seu lacernae, ut Salmas. habet; quam e Gallia advectam talarem fecit Antoninus Caracalla Imperator hinc nomen adeptus, quemadmodum ipsae ab eo talares hae Caracallae, Antonmianae postmodum appellatae sunt. Ael. Spartian. in vita eius, c. 9. ipse CARACALLI nomen accepit, a vestimento, quod populo dederat, demisso usque ad talos. (quod ante non fuerat) unde hodie Antoninianae dicuntur Caracallae huiusinodi, in usu maxime Romanae plebis frequentatae. De eodem Victor tradit, coegisse plebem ad se salutandum indutam talibus introire. Postea vero Caracallae Clericis asignatae sunt. Unde in Passione S. Albani, caracalla Clerici vestis appellatur. Καρακάλλιον Glossae exponunt cucullam: non quod proprie cuculla esset, sed quod palliolum cucullatum: numquam enim sine cuculla caracalla. D. Hieronymus de veste Sacerdot. Et efficitur palliolum mirae pulchritudinis, praestringens fulgore oculos, in modum Caracallarum, sed absque cucullis. Nempe caracallae hae Hieronymi, palliola eraut cum cucullis, qualia Monachi et Ascetae gerebant: ipse Pallia vocat in vita Hilarionis. Atque ita forte Cassianus de Monachis Aegyptiis, ubi pallium angustum esse dicit, quô colla atque humeri Ascetarum tegebantur, etc. Salmas. ad Spartian. loc. cit. Carolo du Fresne Clericorum Caracalla eadem est, cum capa, de qua dictum. Idem vocem Gall. Casaque, quasi Caraque, pro sago, ex veteri illo caraca seu caracalla a Paradino Historiae Lugdun. l. 1. c. 34. deduci refert. Octav. Ferrario. Caracalla, vestimenti genus Gallicum, ad instar lacernae factum. Id Barbarum, inquit Xiphilinus de Caracalla Imperator. ex Dione, l. 78. discissumque et consutum er at ex multis partibus, eôque indutus erat semper, ex quo et Caracallus dictus est, iussitque milites eôdem genere vestis uti. Sed quomodo id vestimenti genus scissum, et ex multis partibus confectum fuerit, ignoramus, cum et ipsam vestem ignoremus. Meminit et Palladius in Lausiaca, c. 117. Αὕτη ἡ ἀνδρεία παιδαρίου καρακάλιον λαμβάνουσα, Induta servi caracallion, etc. Vide eum de Re Vestiaria, part. 2. l. 1. c. 28.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.